# Numerorum Mysteria 566

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/566
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/566

Vna est columba mea, perfecta mea, proxima mea, de qua dicitur. Viderunt eam filiae & beatificant eam reginę, & concubinę, & laudant eam. quę ergo perfecta est & sancta corpore & spiritu; & co lumba, & proxima vocari meretur: quę autem supergressae sunt sex dies Mundi, & futura regna suspirant, reginae appellantur: si qua vero circumcisionem quidem habet octauae diei, sed adhuc non venit ad nuptias, haec concubina vocitatur: Diuersa autem multi tudo credentium, quae necdum potest Sponsi copulari amplexibus, nec de eo liberos parere, adolescentula dicitur. Haec strictim posuimiis; vt sciamus in hoc numero & bona, & mala pariter contineri.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
