# Numerorum Mysteria 568

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/568
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/568

absque mystico sensu sex, & octoginta annorum legitur fuisse Abraham quando genuit Hismaelem; sed vt designetur eum generasse tempore vitę spiritualis. Porro Octoginta sex annorum quantitas duobus disponitur terminis. est. n.in decimo limite Octonarius: in singulari, senarius. Senarius perfectus numerus ipse quodammodo est Abraham perfectorum vir operum, sed parui atque fri gidi, sanguinis: Octonarius autem, qui à Pythagoricis femina dicitur, ipse in deceno limite quodammodo est Agar, infirmior quidem, quia femina; sed viro fęcundior, quia iuuencula.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
