# Numerorum Mysteria 570

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/570
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/570

re non vulgarem indolem, Nonaginta diebus domi lacte nutritus est, nemine conscio; sed timentes parentes, ne dum vni consulunt, ipsi necis eius fierent accessio, puerum exponunt in ripa fluminis, atque ita gementes discedunt dicentes: Heu miseri debueramus recens na tum exponere, quando priusquam nutricis intercedat officium, vulgus vix habet pro homine. Nos nimia cura per Nonaginta dies aluimus, maiorem nobis parantes tristitiam, maiorem cruciatum puero, vt voluptatum & dolorum per aetatem capacior se perire sentiat. Haec illi de futuro incerti, praesenti indulgentes luctui. Hulus numeri mentionem facit liber Regnorum quando peccauit Dauid iubens dinumerare populum contra praeceptum Domini. vsus erat.n. vt si quando numeraretur populus, a viginti annis & supra nume rarentur hi qui poterant ad bella procedere. At vero quia Dauid, nulla habita aetatis ratione omnes in vniuersum numerari iusserat, ideo indignationem Domini expertus est, dum tria leuat super cum, vt sibi vnum ex his eligat nempe, vel septem annis fames veniat in terra, vel tribus diebus veniat pestilentia, vel Nonaginta dies fugiat aduersarios suos. Notat etiam hic numerus statum imperfectorum, qui caecantur ignorantia obscuritatis, quare vt legitur Luc. 23. tenebrae factae sunt vsque ad horam Nonam. Et de Heli caecutiente dicitur quod mortuus est cum esset annorum amplius Nonaginta. Neque te latere velim quod refert Valerius Probus, hunc numerum per N, litteram a Romanis fuisse designatum, quae auctore Festò, diem nefastum notabat in Fastis, sunt autem fastis diebus contrarij nefasti, quos & nefandos vocatos ait Priscianus, à Gręcis Apophrades eodem auctore dictos, quorum apud veteres crebra mentio est. Diesquoque quibus rei capitis damnabantur, vel insigni aliqua calamitate funesti, eodem nomine dicti. Quibus & festiue Lucianus hominem nullam Numinis rationem habentem, corpore vitiatum, conflatum ex imposturis, & mendacijs, omnibus abominandum dici posse ait similem. Latinis zed Entum apud Poctas haud raro licet inuenire non pro exacto hoc numero accipi, sed pro multis; & eximia quadam, & summa multiplicatione, quaeque etiam rei cui adiecta est, & singularem dignitatem indicet, & praestantiam. Musaeus vetustissimus Poeta puellae Herus pulchritudinem & gratiam sic describit. Tres gratias mentiti sunt esse, alteruter vero Herus Oculus ridens Centum gratijs pullulabat. Vbi centum gratias pro multis intelligit. Homerus vt nobilissimae insulae Cretae potentiam & Splendorem significaret, illam appel lat ἑκατόμπολιν, quasi centum vrbes habentem. Interp. glossographus, ἑκατὸν φησὶν, οὐ τῷ ἀριθμῷ ἀλλαιτιτοῦ πολλὰς, id est, Centum dixit non ipso numero; sed pro multis. Quod Homerus ipse satis declarat Vlyß. 19. cum Cretam his verbis describit. Creta terra quaedam est sita in nigricanti Ponto Foecunda, & fertilis, circumflua, in qua homines Multi & infiniti. Homerum secutus est optimus maximus Poeta Virgilius Aenlib. 3. Creta Iouis magni medio iacet insula Ponto Mons Idaeus vbi, & gentis cunabula nostrae Centum Vrbes habitant magnas, uberrima regna. Et de Veneris cultu, quem apud Paphum Cypri vrbem habebat,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
