# Numerorum Mysteria 58-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/58-2

Ne tamen putares, crimen eße nupsisvirginita te perve se, scriptum est in Epistolis Apostoli, bonum esse nubere; melius tua. & Io Damanon nubere. Qui hoc enim illicitum credunt, ipsi praemium sui laboscenum o ris imminuunt. Illicitis enim cauere, iugum necessitatis est; permisthodoxae fidei. lib. sa vincere, munus arbitrij. Malis abstinere, disciplinae merces est; bona supergredi, libertas meriti est; non finis imperij. Illud legis indultum est terminis, hoc gratiae reseruatum est incrementis. Tria nempe sunt quae de hominibus praedicantur, secundum naturam, praeter naturam, & supra naturam. Secundum naturam, est Matrimonium; praeter naturam, scortum; supra naturam, Virginitas. Et secundum naturam sunt opes iuste acquisitae; praeter naturam, auaritia; supra naturam, inopia. Item secundum naturam, est temperantia in cibo; praeter naturam, crapula; supra na turam, ieiunium. Similiter, secundum naturam est pax; praeter naturam, tumultus; supra naturam, erga inimicos dilectio: & in ceteris similiter. Ceterum ne te lateat nomen, & locus quibus prae alijs gaudebunt Virgines in cęlis, lege quam scribit Apoc. virgo Iohannes cap. 14. Ecce, inquit, agnus stabat supra montem Syon, & cum eo centum quadraginta quattuor millia, habentes nomen eius, scilicet, agni, & nomen patris eius scriptum in frontibus suis. Frons vtique sedes pudoris est, fronsque palam ac primo obij citur obtutibus aliorum ad notitiam, & eam ob caussam frontibus inscripta habent Virgines nomina Dei, & agni Christi, vt clare, vt palam, & quidem primo obtutu constet eas semper diuinc pudibundas fuisse, vnique Deo, ac Christo suae integritatis pudicitiam perenni contemplatione dedicasse. Omnes quidem Sancti signum habebunt in frontibus suis; at solis Virginibus datum est, & Dei & Agni immaculati nomen circumferre in frontibus suis ad peculiarem tantae virtutis praerogatiuam. Stant autem cum agno in monte Syon, in signum quod de valle rerum mutabilium suauiumque secndum carnem, ad ascendentem sursum, & eleuatam contemplationem rerum cęlestium animos suos abduxerunt. Illud denique ad laudis cumulum magni momenti censetur, Vnitatem sem per laudabilem poni in diuinis litteris; Dualitatem vero, vituperabilem, dicente Ecclesiaste, quod Vnus pugillus habet requiem,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
