# Numerorum Mysteria 584

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO CXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/584
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/584

Martij, Sole, & Luna conformiter aequinoctium tenentibus, pati voluit, maculam illam, quam simili tempore post protoplasti Adae peccatum & pręuaricationem genus humanum contraxerat, per suam ipse passionem deleret, atque omnia parata ac nitida redderet, et humanam naturam pristinae innocentiae restitueret: vtque aequinoctio illo totus aquae atque terrae ambitus pleno ab vtroque luminari vndecunque illuxit; ita fugatis & pessundatis tenebris, aeternam nobis lucem cuius tota terra capax esset reduceret. Est enim vernum aequinoctium vertex temporis, & lucis principium, quandoquidem ante primum aequinoctium dies luxque non fuit, & Sole in circulo aequinoctiali exsistente, lumen diei, supra tenebras noctis crescere incipit, vt non semel magni mysterij arcano tempus aequinoctij, quod in 25. mensis incidit, Saluator noster obseruasse videri debeat: quemadmodum in libris, quos de Romani Kalendarij correctione edidit, scriptum reliquit Paulus Germanus Forosemproniensis Episcopus. Numerus denique quindenarius ipse etiam sacer habetur, magnamque cum Centesimo uicesimo coniunctionem habens. Post ethicum illum Psalmum, quindecim carmina, & quindecim Graduum Psalmi sunt, per quos primum ad canendum Deo, & in atrijs consistendum iustus ascendens eruditur in lege; & septenario numero completo, postea per ogdoadem ad Euangelium scandit. Praeterea hic idem numerus illud continet Sacramentum, vt cum quinque sensus corporei (per quos fragilis humanitas contrahit omne peccatum) beatae, & indiuiduae Trinitatis fuerint virtute superati, ad quintum decimum Gradalium Psalmorum nos culmen educat, eoque fiat vt corporis imbecillitate submota, victoribus praemia sempiterna donentur. Denique quindenarius vtriusque gerit Testamenti significationem, & trigonus in ordine quintus decimus constituit numerum Centum viginti, vt nuper ostendimus. quo fit vt numerus 120 typum figuramque veteris & nouae legis pręferat, eorumque qui in vtroque Testamento legis, & Euangelij praecepta implere laborant. Quindenarius quidem ex septem & octo confertur. septem, ad sabbatum refertur; octo, ad cir cuncisionem, quia octaua die circuncidebatur puer. si vero ad nouum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, & in octauo resurrectionem Christi.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
