Latin
DE NVMERO CXII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 585
Unproofread scanNot analysed yet
Centum viginti ergo eos significant, qui vel in veteri, vel in nouo Testamento legis &Euangelij praece pta implere student. Simili modo in Actis Apostolorum cap. 1. cum describitur surrogatio et ascriptio S. Matthiae in numerum Apostolorum loco Iudae proditoris, ait Lucas: Erat autem turba hominum simul fere centum viginti. Quod exponens Hieronymus in principio libri 17 in Esaiam: In hoc (inquit) numero virorum, gratiam Spi ritus sancti primitiua suscepit Ecclesia, patenter ostendens, quia qui lege legitime vtuntur. i. qui Christi in ea gratiam cognoscentes am plectuntur, iure spiritus eius gratia replentur, qua in charitate eius amplius ignescant. nam 120 doctrinae legali conueniunt, propter annos totidem Legistatoris. Oportebat. n. vt sacramentum, quod Legislator in annis exhibuit, hoc nouę gratiae praedicatores suo numero designarent. Porro Moyses vita uixit annos Centum supra uiginti. Quadraginta siquidem annis Aegyptum coluit, dux sub Pharaone Aegyptiae militiae, quarta uero decade, profugus ex Aegypto, sequen tibus quadraginta annis pascendis ouibus operam dedit gener Sacerdotis Madianitarum; in exitu autem octauae decadis Deo, sub inambusti rubi flamma conspecto, reuersus in Aegyptum octogenarius populi Dei pastor est institutus; demum quadraginta annis, sacro perfun ctus populi Dei pastoratu, peracto omni diuinitus instituto magisterio, Centesimum supra uigesimum attigit uitae terminu Rabanus in Gl. ordi naria: Hic, inquit, numerus Centum uiginti congruit ętati Mosi. ut sicut sub hoc num. Mose defuncto, Iesus successit, qui populum in terram promis sionis induxit: sic ueteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, verum p. Reg. 9. Gen. 6. Aug. in Ci Dei lib. Hier. hom. a. in Cant Io. Franc. p. cus de reri rę notione Theodorei Lyrenen in prophetas