# Numerorum Mysteria 586

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO CXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/586

verum Israel ducens ad regnum coeli. Denique numerus Centesimiis vigesimus aeternam Sanctorum beatitudinem in futura vita designat, propter habitudinem eius ad quindenarium iam expressam, vitę venturi seculi designatiuum. Nempe septenarius & octonarius quindenarij partes, placidam coelestis patrię quietem insinuant, hic quidem corporum requiem in resurrectione vltima (quam signat) venturam; ille vero quietem animarum iam corpore solutarum Attestatur hoc Glo. ordinaria in explanatione supradicti loci de aetate Mosis, in qua supremum diem clausit, ex Deuter. adducti, dicens: Quod Moses centum & viginti annorum erat quando motuus est, hoc significat tam eum, quam caeteros patres veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quae est in duobus praeceptis charitatis, per gratiam Christi, & sanguinis redemtionem, aeternę quicti & futurę vitae aptos esse. Scrutemur caetera huius numeri mysteria. Centum viginti cubitorum erat altitudo domus Domini aedificatę a Salomone, vt secundus habet liber paralip. cap. 3. Hyram rex Tyri misit centum viginti auri talenta Regi Salomoni. totidem auri talenta recepit Salomon a Regina Saba. Hic item annorum numerus consccratus est vitae hominum corum, qui fuerunt in diebus Nohe, quibus istud conceditur vitae spacium, quo inuitantur ad poenitentiam, magis volens Dominus igno scere, quam punire, vt imminentis diluuij terrore, suspensos ad ve niam cogeret postulandam; quo, dum periculum futurę snortis horrescunt, impietati, atque iniustitiae renunciarent. Homo.n.inter intellectuales creaturas hoc praecipue sortitus est, quod solus poeniten tiam agendo, venia dignus fit. Ex quo Domini supra modum clementiam colligere licet; quia multorum annorum offensionem a Mundi constitutione in finem vsque contractam voluit relaxare, si eos poe nituisset hoc temporis curriculo. At vero Deus cum ad pęnitentiam Centum viginti annos praefinisset, postquam vidit peccatum crescere, & inundare, non exspectauit praescriptum terminum; sed amputatis viginti annis, morte plectendos homines iudicauit; tum vt peccati progressionem comprimeret; tum quia non ignorabat satius fore his qui insanabiles sunt mori, quam vitam agere; ac si vitPlato de legibus lib. 9.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
