# Numerorum Mysteria 588

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO CXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/588
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/588

Fatidico vati subscripsit Plato, asserens si quem Deus DeReoXpunit, punire gratia boni: & si quis Poeta Iambica inducat, in qui bus passiones Niobes referantur, vel Pelopidarum, vel Troianorum, aut aliquid huiusmodi; vel sinendum non esse eum dicere hęc Dei opera eße, vel si Dei sunt, educendum esse in his rationem, dicendumque Deum quidem bona, iustaque egisse, atque eos puniendo iuuisse. Quod vero miseri sint, qui poenas pendent, sitque Deus, qui sic affligit, Poetam dicere non est permittendum; sed si diceret malos homines, vt pote miseros, poenis egere, easque soluentes à Deo iuuari, permittendum. Diodorus Tarsen. Episcopus. Iosephus Heb. Antiqu. lib. 1. c. 5. Lact. Firm. Diuin. instit. lib. 2. c. 14. Trebellius Pollio in Claud. Petrus Aponen. lib. qui ab eo Conciliator inscribitur differentia 9. Carolus Bouill. lib. de numeris perfectis. hunc numerum referunt ad terminum vitae hominum, quam Deus intra Centum viginti annos coarctauerit, ne diu viuendo, & peccata, & damnationem nostram augeremus. Sunt ex Hebręis, qui opinentur Henoch filium laret Gen. 5 praematura morte a Deo sublatum, idque sacram scripturam osten dere, quę de eo sic scribit: on θυ πκε Πρ2.i. quoniam tulit eum Deus. vt clarum; sit Deum illi mortem, muneris loco, dedisse. Idem etiam Menander poeta scribit: Deos nonnunquam ijs, quos diligunt, mortem pręmaturam, ceu beneficium aliquod dare, vt vitam eripuisse putandi non sint, sed magis mortem dedisse, ἐ οἱ θεοὶ φιλοῦσι Vide dagiam O ἀποθνήσκει νεος. idest. Quem Dij amant, moritur iuuenis. Vt.n. maptimum non nasci, la vita, quo longius fuerit propagata, eo magis delinquentibus pęnam multiplicat, sic Fidelibus non vita longaprodest; sed bona. Nam Plinius na tural. hisi rem penitus introspicias, soli bono viro bonam senectutem concedi sto. lib. 7 compertum est, non longaeuitatem dico; sed uitam cum prudentia. Felices enim dies multis annis sunt meliores: sicut breuis lux, melior, quam aeternę tenebrę: salubriter etenim dixit. ProphePsal. 83 ta, malle se vnam diem cum virtute viuere, quam mille annos in vmbra mortis. per vmbram, vitam subindicans malam, quod re magis, quam verbis diuina docet auctoritas, quando impium Gen. 4. Cain, pro eo quod se ipsum fraternę cędis crimine constrinxerat, Dominus viuere voluit vsque ad septimam generationem. Vnde varia quantitate numerositatis annorum interposita, ab Adam vsque ad Cataclysmum per Cain septem enumerantur generationes; at per Seth, decem. Abraham rursus patriarcham cui, bonam Gen. 5.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
