Latin
DE NVMERO CXII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 589
Unproofread scanNot analysed yet
senectutem Dominus pollicetur, breuioris aeui narrat oraculum, quam vllum ex eius maioribus, philosophice nos erudiens quae sit bona senectus, ne hoc promissum intelligamus de senectute, quae apparet in corpore plena probrosis foeditatibus; sed de prudentia, constantiaque animi dictum accipias. Hic suum teneant locum Platonis verba in Timęo: Nostris illis fabricatoribus de nostro genere consultantibus, vtrum diuturnius quidem, sed deterius; an breuioris qui dem uitę, sed melioris efficerent, visum fuit uitam breuem melioremque diuturnę et deteriori esse omnino anteponendam. Itaque caput osse raro texere; sed carnibus, neruisque quia flexiones non erat habiturum, non fulciuerunt. His decaussis caput membris omnibus acutius ad sentiendum, prudentiusque, sed imbecillius estconstitutum.