# Numerorum Mysteria 6-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/6-2

est Philonis Alexandrini opus, sed alter Hierosolyma, quam vocant secretiore compositus lingua, in qua vir naturae rerum, sicuti putatur, interpres, omnem se illiusmodi disciplinam fatetur de Mosais cę legis penetralibus accepisse. Quod si rudis ac popularis in suis libris apparet Moyses potius, quam Philosophus, vel Theologus, aut magnae alicuius scientiae artifex; reuocemus eo mentem, fuisse veterum Sapientum celebre institutum, vt res diuinas dissimulanter scriberent; hinc appellata mysteria, nec mysteria, quae non occulta. arcana enim sermonibus proponuntur obscuris; tum quia (vt admonet Mercurius Trism. in Asclep. ) religiosus sermo, & Diuinitate plenus multorum publico interuentu violatur; tum quod Di uina nequaquam percipi possunt, nisi ab his, ut docet magister noster Christus, qui habent aures audiendi, quos videlicet Deus elegit ad intelligenda sanctissima mysteria. nam vulgarium animarum oculi Diuinitatis radios sufferre minime possunt. quod Moysis etiam ostenditur exemplo, in cuius cornutam faciem aspicere non poterat populus, nisi prius obuelata fuisset. Quare tam Plato, quam Dionysius ille Areopagita, prohibuerunt haec mystica his, qui eleuationes intellectuales ignorant, propalari, quia his nil magis risu dignum, quam haec alta, videtur. Animalis enim Homo, ut audisti, Diuina non percipit; sed exercitatum in his habentibus intellectum, nihil occurret desiderabilius. Verum quam eruditus fuerit Moyses in vniuersa Aegyptiorum aoctrina, testantur Clemens Alexandrinus, & Philon ludaeus, his ferme verbis: Moyses etate grandior cum esset, Arithmeticam, & Geometriam, Rithmicam, & Harmonicam, & praeterea Medicinam simul, & Musicam doctus est ab his, qui erant insignes inter Aegyptios, & pręterea eam, quae traditur per symbola, seu signa, Philosophiam, quam in litteris ostendunt Hieroglyphicis. Alium autem doctrinae orbem, tamquam puerum regium, Graeci eum docuere in Aegypto. Didicit autem litteras Aegyptiorum, & rerum scientiam a Chaldaeis, & ab Aegyptijs. In Apostolorum quoque Actis Stephanus te statur Moysen ornatum fuisse cognitione multarum disciplinarum, & artium, e priscorum monumentis petitarum; quas non attingat litteratorum quilibet. ait enim: Et eruditus erat Moyses in omni Aegyptiorum sapientia. Eupolemus autem in libro de Iudaeae Regibus dicit, Moysen primum fuisse Sapientem, & Grammaticam primum tradidißse ludaeis; & Phęnices accepisse à ludaeis; Graecos autem, a Phaenicibus.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
