Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 60-4
Unproofread scanNot analysed yet
telligatur pro quattuor fontibus irrigantibus uniuersam terram. Et in Apoc. vbi legitur quod exierunt septem angeli vestiti lapide Beda mundo candido: Si numerum singularem, ait Beda, pro plurali poApoc. situm intelligas, varia virtutum significat ornamenta. In cundem modum &Euangelium, &lex Domini immaculata conuertens Psal. 18. animas, singulariter nobiscum vocat oraculum, quamuis plura sint D. Hier. Euangelia, mandataque legis. Idioma quoque sacrarum litterarum in Iou. li. 2. &i Ec est, vt pro singulari pluralis apponatur, idque vt plurimum in re incle. c. vlt Cassiod. fausta. Iudic. 12. Sepultus est in Ciuitatibus Galaad, id est, in vna Sen. in Ciuitatum. Sic enim hunc locum exponit Frater Laurentius à VilPsal. 50 lauincentio. de Recte formando studio theologico. lib. 2. c. 9. Eodem Act. 7. mysterio in Regum volumine Hieroboam ponens aureum vitulum in Bethel, idola fecisse narratur. sic in Exhodo de Iudęorum turba dicitur quod fecerunt sibi Deos aureos; vbi tamen paullo ante de vnico vitulo aureo facta est mentio. Quod fieri putatur, ne sacrę detrahatur Vnitati. quare subdit Aaion: Isti sunt Dij tui qui eduxerunt te. Quin &in Psal. 11. scriptum est: Quia diminutę sunt veritates à filijs hominum, licet Vna sit veritas. Et Psalmo 50. cupiens Propheta liberari se de carnalibus delictis, vt iam desineret in ista fragilitate peccare, Dominum deprecatur his uerPsal. 5. &bis: Libera me de sanguinibus. quod &si minus latine dictum sit, maluit tamen interpres pluralem numerum aßumendo, contra latinam linguam peccare, quam a mysterio discedere. Nam si diceret a sanguine, Vnum forsitan peccatum ostendere videretur; sed plurali vsus numero, multa peccata ex origine carnis peccati trahi, id est, ex carne per originale peccatum corrupta confitetur. sanguis enim pro corpore humano ponitur, quia inter ceteros humores eius, Matt. 16 ipse prior videtur exsistere. Nam &in Euangelio dicitur Petro: Non tibi reuelauit caro &sanguis. &Paulus testatur quia caro &sanguis regnum Dei non possidebunt, id est, peccata quę de corruptione carnis, &sanguinis veniunt. Eiusdem doctrinae censetur quod Psalmo 26. legitur scriptum: Ne tradideris me in animas persequentium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui.