Latin
DE NVMERO CC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 600
Unproofread scanNot analysed yet
Porro hominum pec cata ante Christi aduentum, mortemque mirum in modum augebantur, in diesque multiplicabantur: ita vt Moyse teste, Deum fecisse ac creasse hominem propemodum tęderet &poeniteret. Vnde in huius signum Nazareorum, hoc est, Domino sanctificatorum ac voto consecratorum Cęsariem ample, diffuseque luxuriari non tantum permissam, sed &Dei mandato tunc distincte praeceptam autumant Doctorum plerique. Verum Christo iam spinis coronato, passo, atque in montis cacumine decaluato, omnium nostrum maledicta, atque in vnum congesta peccata, acutiori passionis nouacula rasa fuere, &preciosi sanguinis eiusdem effusione deleta. In cuius figuram peracta agni immaculati oblatione, Nazareorum caesaeries Dominico praecepto radebatur, quo post Christi (qui vere agnus est im maculatus) passionem, tum Sacerdotum capita radenda, tum vniuersa vitiorum portenta ab omnibus resecanda, &diuino amoris ardore concremanda esse intelligantur. Nunc igitur refulgente Chri sto, Sacerdotum cesaries nouacula tondetur, quod Dominus noste IESV Christus Nazareorum, &omnium Deo consecratorunm princeps spinea corona insignitus, atque in summo Caluariae montis vertice pro omnium peccatis cruci appensus sit, ac decaluatus. Qui hoc insigni facto, omnibus passim caluiciem sequendam, capitisque rasuram amplexandam esse denunciat. Nec suo mysterio caret, quod caesaries in modum coronae nouacula tondetur. hoc. n. fit ratione figurae, quod corona perfectionis symbolum teneat, vtpote circularis, angu lo carens, in signum carentiae sordium; quia vbi angulus, ibi sordes. merus Quindenarius supra ducentesimum Rebusa sius nihil eorum habet, quae in numeris illustria a Exhod. Rabanus, praeclara hntur. In Vet. Test.