# Numerorum Mysteria 601

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO CC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/601

tempus indicat qui Patriarchae peregrinati sunt in terra Chanaan Ab eo siquidem tempore, quo dictum est Abrahae, peregrinum fore semen eius in terra non sua vsque ad illud tempus, quo lahacob descendit in Aegyptum, completi sunt anni 215. quia Abraham anno septuagesimo quinto vitae suae egressus est Mesopotamia in terram Chananeam, et genuit Isaac. cum esset annorum centum, vt dicitur Genes. 21. Aguntur itaque anni viginti quinque a promissione, vsque ad diem Isaac natalem. His adduntur anni, quos vixit Isaac, idest, centum octoginta, & fiunt 205. Tunc erat lahacob annorum centum supra viginti. nati sunt enim sexagenario patre gemini, ipse & Esau, vt aperte colligitur Genescap. vigesimo quinto. Post decem autem an nos intrauit Iahacob in Aegyptum, cum esset annorum centum triginta, Ioseph autem cum ageret aetatis suae annum trigesimum nonum; ad triginta scilicet quos agebat, quando à Rege honoratus est, additis septem vbertatis, & duobus famis, fiunt peregrinationis anni 215. Postremo notat hic annorum numerus duram seruitutem filiorum Israel in Aegypto, & hominum sub peccati iugo oppressionem. Ioseph enim ab illo trigesimo nono ętatis suę Aug. in ei uit. Dei anno, quo eum pater reperijt in Aegypto, quam Dominus vocai domum seruitutis, vixit septuaginta & vnum annos, quandoquidem ex hac vita migrauit annos natus centum & decem. vt pa tet Genes. capite vltimo. post cuius obitum filij lahacob scruierunt Ex trans in Aegypto annos centum quadraginta quattuor. Ex annis igilatione lxx. Intur Ioseph centum & decem, detractis triginta nouem, superetrpretum vt patet sunt 71, quibus iuncti centum quadraginta quattuor, exsurExho. c. gent Ducenti & quindecim. Quoniam igitur in fornace ferrea, 12. AegyOrigen. in Genhom. 4.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
