Latin
Cap. 15
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 602
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 15 Aegypti, populus Israeliticus igne tribulationis fuit exeoctus, ac graui pressus seruitute: Aegyptus autem, quae interprete Hieronymo, tenebras &tribulationem significat, statum qualitatemque peccati insinuat, quod hominem interioribus inuoluit tenebris. non absurde numero 215, oppressio hominis sub onere et sarcina vitiorum exprimitur, ipsum in captiuitatem redigentium. DE NVMERO CCC Recenta pro magno admodum numero ponuntur. Virgilius. Georg. 1. Tercentum niuei tondent dumeta iuuenci. Et Aeneid. lib. 4. Tercentum tonat ore Deos. Item apud Catullum. Quos simul complexa tenet Trecentos. Et iterum. Hendecassyllabos Trecentos Expecta. Est numerus 300. trigonus 24. sumti siquidem ab vnitate numeri