# Numerorum Mysteria 602-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/602-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/602-2

continui ad vsque 24. tercentesimi summam parturiunt, cuius trigo num latus est aggregatorum supremus 24. si.n. medietatem, nempe 12. in numerum qui 24. vnitate transiliat, videlicet 25, ductitaueris, trecentesimus, per trigonorum normam, consurget. Quemadmodum autem 24. legis plenitudinem notat, ac perfectam diuinae paginae cognitionem; pari mensura numerus, quem dico, plenitudinem perfectionis insinuat. In arca.n.Nohe, vbi mensurae caelitus dantur, Trecentorum cubitorum ponitur longitudo. porro Trecenti, ter centeni sunt. Centenarius autem numerus plenus in omnibus, ac perfectus ostenditur, totiusque rationabilis creaturae continens sacramentum, sicut in Euangelio Lucae legitur, vbi dicit, quod habens quis centum oues, cum vna perijsset, relictis nonaginta nouem in montibus, descendit quaerere eam, quae perierat; quamque repertam, humeris suis reportauit, et posuit cum illis nonaginta nouem, quae non perierant.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
