# Numerorum Mysteria 603

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/603
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/603

Centenarius ergo totius creaturae rationabilis numerus, quoniam non ex semetipso subsistit, sed ex Trinitate descendit, & longitudinem vitae, hoc est, immortalitatis gratiam ex Patre per Filium, ac Spiritum sanctum suscepit, idcirco tri plicatus ponitur, vt pote qui ad perfectionem per gratiam Trinitatis augeatur, & ex centenario per ignorantiam lapsum, per agnitionem Trinitatis restituat in tercentos. Trecentesimum igitur Tri nitatis ferre mysterium manifestum est, quo sub numero omnis Electorum censetur exercitus, in quo obtinemus, vt nos etiam mereamur adscribi. Et, si in Veterum gestis ingentia designari mysteria non inficiabimur, poterunt fortasse (si tamen coniectare licet, non affirmare) per Trecentas vulpes a Samsone captas, quibus, igne Iudic. 13 caudis alligato, Philistinorum segetes incendit, sapientes Ecclesiae Doctores, ac Verbi Dei concionatores designari, qui in fide diui nae Trinitatis dolosam huius Mundi sapientiam in melius mutauerunt, & feruentissimo zelo contra messem haereticorum exarserunt, dolo dolum opponentes, iuxta illud: Cum essem astutus dolo vos 2. Coris Proue. 14 coepi: & illud: Astutus considerat vias suas. Neque n. ignoramus astutias eius, idest, diaboli latentis in corde errantium. Quid est autem ignis in cauda, nisi in amore Christi Doctorum perseuerantia? Caudę siquidem nomine, operis consummatio designatur, quia in lege cauda offerri praecipitur. Itaque sancti Doctores terga Mundo vertentes, in sui abiectione magis hostium mentes inflammarunt, cum Mundi contemtu ea quę retro sunt obliuiscentes, & mentes in anteriora, idest, ad brauium supernae vocationis extendentes, in via Dei profecerunt. Nec est quod quispiam caussetur, quoniam vulpem astutum ex ipsa natura animal, in laude posuerimus. Plurima enim eademque in sacris scripturis enuntiata crebro pro rebus eisdem; interdum pro diuersis, immo nonnunquam sibi inuicem pugnan tibus accipiuntur. Nam & in vituperatione posuit fermentum Do Mar. 8. minus, dicens: Cauete à fermento Phariseorum; & in laude cum 13. diCCC. 6ό4 DE NVMERO diceret: Simile est regnum coelorum mulieri, quae abscondit fermen tum in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur. Tale est etiam quod Leo significat Christum, vbi dicitur: Vicit Leo de Apoc. 5. tribu Iuda.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
