Latin
Cap. 15
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 604
Unproofread scanNot analysed yet
quandoque vero pro Dęmone, Christi implacabili aduer sario sumitur. quomodo B. Petrus sic vtitur dicens: Vigilate, quia aduersarius vester Diabolus, tanquam Leo rugiens, circuit quaerens Psal. 21 quem deuoret. cui concinit Psalmographus dicens: Salua me ex ore Leonis. Eodem tropo serpentis vocabulum Christus &Diabolus, bonus &malus, licet effectu dissimili, sortiuntur. Et sapientibus animis adscribitur astutia in diuinis oraculis: vt detur, inquit, paruuProuer. 1 lis astutia, &adolescenti scientia, &intellectus. &apud Matthaeum nos admonet Dominus esse prudentes, sicut serpentes. Nos quidem minime fugit vulpem speluncae suae duos parare exitus, vt dum vrgeri coeperit per venatorem ex ista parte, euadendi locum habeat, ex altera. Hac praeditus astutia Paulus Apostolus, dum positus in Damasco ab hostibus ex parte vna vrgeretur; ex altera 2. Cor. II parte euasit in sporta. Sic Dauid quaesitus vt occideretur astu, &1. Reg. is auxilio vxoris Michol filię Saulis, per fenestram noctu in sporta di missus, euasit: &trunco in lecto posito, persequentes illusit. Neque igitur est quod miremur si dux iste hostes oppugnauit cum Trecen Indic. 7 tis Vulpibus, &facibus. Gedeon cum Trecentis viris deuincens Madian, nostrae spiritualis militiae expressam gerit imaginem. Ma dian. n. iniquitas Hebraica tralatione interpretatur seu contradictio, quae vniuersam dęmonum designat phalangem. Gedeon autem, qui circumiens in vtero dicitur, typus primum est Christi in vtero Matris humanitatem assumentis, dein cuiusuis strenui militis in Ecclesiae gremio circumeuntis ac strenue decertantis. Ipsi namque Gedeoni, dum excuteret atque in torculari frumenta exFudic. 6 purgaret, apparuit Angelus Domini qui eidem spectandam pollicitus est victoriam, illud proferens signum de quo Psaltes: DescenIsal. 31. dit (inquit) sicut pluuia in vellus; &sicut stillicidia stillantia super terram: hoc est, si victoriam exspestes, crede Christi primum admirandam in Virginis vtero incarnationem, deinde eiusdem per vniuersum Orbem longe lateque diffusam gratiam.