# Numerorum Mysteria 606

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/606
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/606

Non tamen mutauit antiquam figuram litterę Tau, vt quae gereret formam crucis. sed haec post captiuitatem Romanam, vel a Masoretis vel à Rabbinis, odio crucis, immutata est. vt ex Origene, & Hieronymo colligi vel facile potest, qui suo tempore crucem expreßisse narrant. quorum hęc sunt verba, Origenis quidem homilia in Epi phania Hieron. vero tractat. de Natiuitate Domini: In Ezechiele propheta, cum omnes qui missus fuerat Angelus occidisset & interfectio cępisset a Sanctis; illi tantummodo sospites reseruan tur, quos Tau litterae, idest Crucis pictura seruauerat. Exultemus itaque ad Crucis similitudinem; sanctas in cęlo leuemus manus; cum sic nos armatos dęmones viderint, opprimentur. Quando Moyses erectas habebat manus, vincebatur Amalech; si paululum illae conciderant, inualescebat; Antennae nauium, & velorum cornua sub figura nostrae Crucis volitant. Aues quoque ipsae, quando in sublimiora tolluntur, & pendent per aerem, extensis alis imitan tur Crucem. sed & trophaea ipsa, & victoriae triumphorum, ornamenta Crucis sunt, quam non solum in frontibus, sed in manibus quoque nostris habere debemus. Hęc illi. Qui maiora litterę Tau mysteria velit agnoscere, is consulat lo. Goropium Becanum lib. 16. Hieroglyphicorum, vbi post longam disputationem hęc subdit: Dico figuram Tau, & figuram Crucis antiquam, quam in D. Antonij & manu & penula cernimus, eandem prorsus esse; atque id Ezechielis testimonio, vna cum Diui Hieronymi explicatu non obscure indicari: quinetiam hieroglyphicis Aegyptiorum notis tam aper te doceri, vt si quis vlterius dissentiat, cum eo non magis velim altercari, quam cum eo, qui effronte impudentia iis, quę oculis omnium cernuntur, velit aduersari. Accedere deinde ipsius Crucis etymologiam; quae tametsi nihil esset caeterorum, luculenta tamen veritate demonstraret, quae ipsius Tau fuerit figura.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
