Latin
Cap. 15
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 607
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim Crux Tau Gallicum est Virgilio, si Crux ad sormam litterę Tau Gręcorum facta sit de Luciani testificatione, qui alterutrius figuram norit, vtriusque norit. At littera Tau Gręcorum notissima est, notißima etiam forma scipionis cum ligno transuerso, quem vel claudicantes, vel vtero qui non satis firmi axillis subijciunt. Quid igitur reliquum est dubitationis, quin dicamus antiquissimam Tau figuram eam ipsam esse, quam Graeci, &Latini seruarunt. Goropij verbis suum calculum adhibent Attici priscae militiae notarij Alexan. quibus T signum vit ale fuit, &salutiferum. dum enim in breuiab Alex. culis, quibus militum nomina continebantur, vellent demonstrare, quot ex militibus superessent, quotve in bello cecidissent, T nota in capite posita versiculi, superstitem designabant: significat autem hoc elementum apud eos Tercentum in numeris: sicut etiam ,Iadorus Etym. 1. quod nouem insinuat, eorum nominibus praeponebant, quos dura moLibro 1. tis oppressisset iniuria. Hugo a S. Victore in Miscellaneis vult Tre centenario numero figuratas fuisse gentes credituras in Crucifixum, quod T sit Gręcum elementum: cui suffragatus fuerat Apostolus Graecorum nomine cunctas gentes his verbis significans: luRom. 1. daeo primum, &Graeco. quod in linguis Gentium ita excellat Grae ca, vt per hanc omnes significentur. Solet praeter haec Trecentenus numerus significare sensus nostros corporeos, tum exteriores, tum interiores; sensus item Spirituales animae (qui cognatione quadam &germanitate ad corpus sumuntur) perfecte repreßos, atque ad virtutis vsum accommodatos. Vtraque sane harum significationum manifeste colligitur ex Hieronymo exponente locum illum Euangelicum apud Marcum cap. 34. Poterat enim vnguentum istud venundari plusquam Trecentis denarijs. Ait enim: Sub praetextu auaritiae, ludas mysterium loquitur fidei. Etenim nostra fides Tre centis emitur denarijs, idest, decem sensibus, per corpus, animam, &spiritum triplicatis. Vt &nos sicut Gedeon Trecentorum virorum numerum assumentes, Allophilorum castra pauperes spiritu fractis lagunculis nostris cum tubis et lucernis destruamus. In tanta mysteriorum occurrentium copia, illud pene exciderat, eum, de quo loquimur, numerum in bello ad aßequendam victoriam esse va lidissimum, quod &Gedeonis exemplo (quem supra diximus eo vi rorum numero potentissimum quondam exercitum profudisse) &Abrahae comprobantur, qui Trecentis vernaculis ingentem hostium multitudinem in fugam conuertit.