# Numerorum Mysteria 608

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/608
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/608

Leonidae etiam Lacedęmoniorum regis praeclarum facinus, & proxime vel ad Gedeonis, vel Abrahę accedens, tacitiis nullo modo praeterire possum: Qui per vniuersam Graeciam tot hominum milibus, quibus Xerses Persarum rex in Graeciam irruperat imparem viribus esse iudicaret, collectis tantum Trecentis e suis ciuibus Xerxem audacia viribusque exultantem, aggressus, castra eius inuadit, factoque repente in bar baros impetu, multis confixus telis, in Xerxem contendit, eiusque caput diademate vi spoliauit. Quid dicam de Trecentis Fabijs? qui in ipso Vrbis exordio totius belli contra Veientes onus suibiere. cumque saepe victores exstitissent, paullatim recedente Veientum exerciti, ad Cremeram fluuium castra posuere: Veientes vero cum viribus se eße Fabijs inferiores saepe experti essent, conuersi ad dolos iuxta prouerbium, Si Leonina pellis non sufficit, addenda est vulpina, tentarunt dolis vincere, quos viribus superare nequiuerant: Quare pecora ex diuerso in conspectu propulerunt, ad quae progressi Trecenti Fabij, et in insidias lapsi, conserta pugna omnes contrucidati. Ex tanta tamen Fabiorum familia vnicus per aetatem ad bellum nondum idoneus, & ob id domi relictus, superfuit, ex cuius sanguine per nepotum seriem natus est Fabius ille maximus dictator, qui Reip. ad extremas angustias ab Annibal. redactae amissum pene decus, & potestatem restistuit. qui maiorum suorum ductus exemplo, Trecentis manibus armatis cum eodem Annibale conseruit, eique diadema regium a capite auulsit. Accedit etiam illud dictu mirabile, quod passim apud Historiographolegitur, à Gallis scilicet Trecentis bello Caesaris Africano duo millia equitum loco expulsos ac fugatos fuisse: Nec a recta via aberrabimus, si peccatorum omnium principem ad huius Numeri potestatem respexisse asseuerabimus, quando Vlyß. lib. 13. Vlyssem sic cum Minerua loquentem inducit. Si mihi sic animosa astabis Minerua, Et cum Trecentis ego viris pugnarem Tecum, venerabilis dea, quando mihi prompta adiuuares. DE NVMERO CCCXIIX. ARecentesimi decimi octaui sacratam haud potui

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
