Latin
Cap. 15
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 609
Unproofread scanNot analysed yet
reperire calculi rationem, qualis scilicet creatura hoc numero sit aptata. Verum cum in scriptu ris canonicis nihil frustra, nihil superflue sine caussa scriptum sit; sed omnia mysticum aliquid resonent. secundum exempla quę adducta sunt, quando non inuenimus rationem in numero singulari, operae pretium erit aliquas similitudines indagare in partito calculo. Trecentos quidem, &octodecim fuisse grauissimos Patres qui in Concilio Nicaeno vnanimi sententia, &vno ore determinarunt Filium Dei esse consubstantialem Patri, &de Patris substantia aeterne genitum contra blasphemiam Arij, cum ex alijs passim habetur, tum ex histor. Ecclesiastica Tripartita lib. 2. cap 9. Pręterea totidem nume ro fuisse expeditos vernaculos Abrahę, quibus hostes profligauit, et excussit prędam de manibus eorum, liquet ex cap. 14. Gen. quoc explanans Isidorus adductus in Glo. ordinaria: Abraham, inquit in Trecentis decem &octo aduersarios debellauit; quia nos in sa cramento Crucis (quam littera Thau repraesentat, quae Trecenta significat) quinque sensus carnales, nos antea varijs captiuantes, superamus; Decem vero &octo ex ternario et senario multiplicatus, fidem Trinitatis, &perfectionem significat operis, quibus virtutum DE NV MERO CCCXIIX. tum contra vitia plena victoria perficitur.