Latin
Cap. 15
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 611
Unproofread scanNot analysed yet
vt. n. tres cladem, sic 18. victoriam significant. Ad hoc fortasse referri potest quod Rupertus Abbas in volumine quattuor Euang. cap. 27. colligit octodecim virtutes, seu miracula, quae fecit IESV. quę quidem talia sunt, vt ex illis manifestetur potestas Regis Dei. Ex his partibus (non quidem aliquotis) constans numerus 318, necessarios ad intelligentiam Scripturarum parturit intellectus. DE NVMERO CCCL Acratus est numerus 350; sed in partito calculo sunt vestiganda mysteria. Cum. n. post di-Gen. 9. luuium dicitur Nohe vixisse annis tercentis quin quaginta. in tercentis, Crucem significari nuper ostendimus, cuitis typo lustus a cataclysmo liberatus est. in quinquaginta, qui septies ducti Amb. de Nohe &constituunt 350, Iubilaeus est remisionis numerus, quo Spiritus Arca casanctus missus est de coelo, gratiam humanis peccatoribus infundens. Quare perfecto numero remissionis et gratiae Iustus impleuit huius vitae curriculum. Tichonius lib. de septem regulis, vbi de temporibus dißerit, quodam tropo ex minori temporis quantitate maiorem colligit, &dies saepe transmutat in annos, ex quodam dierum numero computans annos 350. per quos notari poße dicit persecutiones, quibus adhuc militans Ecclesia subiecta est. Si. n. in diuinis oraculis aliquando dies vnus, sunt centum dies, poterunt dies 1260, de quibus legitur in Apoc. c. 12, ad hunc numeri calculum reduci, si per centenarium suerint multiplicati. nam milies ducenties sexagies, centeni, sunt dies 126000, qui conficiunt annos 350. mensibus tricenorum dierum. Quod si diem vnum pro centum annis quandoque positum dixeris, prout sentit &Primasius comm: in Apoc.