# Numerorum Mysteria 613

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/613
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/613

Ex his fontibus, quos ipsa monstrat natura, oritur hypothesis astronomica circulos diuidendi in duodecim partes, & earum quamlibet in gradiis 30, quorum summa conficitur numerus 360. Primi igitur Mathematici omnem cęli peripheriam in 360. gradus partiti sunt, ad locorum distantias, regionum differentias, poli multiplices eleuationes distinguendas. quod nullus fuerit ab vnitate ad infinitum numerus conuenientior huic negocio tribuendiis, qui in tot aequales partes diuidi posset, sine aliqua minutione physica. Primo enim in duas aequales partes diuidi potest, vtpote in bis, 180 gradus; secundo, in tres aequales, & cuilibet por tioni respondebunt 120; tertio, in quattuor, scilicet in quattuor quadrantes 90 grad. quarto, in sex, & quaelibet pars obtinebit grad. 60, portionem inquam duorum signorum; quinto, in duodecim, & cuilibet parti conuenient grad. 30. Sunt adhuc aliae diuisionis partes, vtpote quinta 72. octaua 45. nona 40. decima 36. quindecima 24. et decima octaua scilicet 20. Habet rursus alias diuisiones quibus partes sunt denominatae. nimirum vigesimam, 18. vigesimam quartam, 1s trigesimam, 12. trigesimamsextam, 10. quadragesimam, 9 quadragesimamquintam, 8. sexagesimam, 6. septuagesimamsecundam, 5. nonagesimam, 4. centesimamuigesimam, 3. centesimamoctogesimam, 2. tricesimamsexagesimam 1. DE NVMERO CCCLXV Vm vrbis conditor Romulus digereret tempora, annum in decem menses partitus est: at βγ ΘNuma Pompilius, cum ineruditiorem hanc mensium numerationem eße animaduerteret, vt quae neque ad Solem, neque ad Lunam fuisset accomodata, ad anni magnitudinem, quo lunari vsus est, imitatione Graecorum, complendam, mensibus antiquis 514 DE NVMERO CCCLXV. quis duos insuper adiecit, Ianuarium scilicet, & Februarium. eosque vniuersos dispares habuit, vt huic 29, alij 30 dies alternatim attribuerit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
