Latin
Cap. 7
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 614-3
Unproofread scanNot analysed yet
In prima igitur piscatione, quia multi sunt vocati, pauci vero electi, non exprimitur numerus, tamquam illud ibi fiat quod praedictum est per Prophetam: Annunciaui, &locutus sum, multiplicati sunt super numerum: ac si diceret, multis Ecclesiam intrantibus etiam hi ad fidem Specie tenus veniunt, qui a numero Regni coelestis excluduntur, quia Electorum summam sua nimirum multiplicitate transcendunt. Porro quod Electorum numerus apud Deum sit constitutus, manifestat Apostolus Paulus qui ait: Nouit Dominus qui sunt eius. Et per emetipsum Dominus ait: Ego scio quos elegerim: quos quia non imperfecte scit, sed perfecte nouit, proculdubio &numerum in quo eliguntur, agnoscit, de quibus per Paulum dicitur: Quos enim praesciuit et praedestinauit conformes fieri imaginis filij sui. Et in Psalmo 146. scriptum est quia Deus numerat multitudinem astrorum, &illa omnia nominatim compellat. Quem locum dulicidans Aug. Manifestum, inquit, est fratres aliquid velle Deum intelligere nos in eo quod ait: Qui numerat multitudinem stellarum. sunt stellae quaedam lumina in Ecclesia consolantia noctem nostram omnes de quibus dicit Apostolus: In quibus apparetis tamquam luminari a in Mundo. In ista, inquit, natione tortuosa &peruersa, inquibus apparetis tamquam luminaria in Mundo verbum vitae habentes, illas stellas numerat Deus: omnes secum regnaturos, omnes aggregandos corpori vnigeniti sui numeratos habet &numerat eos. Item Psal. 138. de Electis, dicit Dominus: Dinumerabo eos &super arenam multiplicabuntur, vbi licet multiplicari dicantur super arenam, id tamen est sub certo numero Deo cognito, cum dicitur eos dinumerandos. Itaque illi in numero habentur apud Deum, quorum est veluti praesens memoria apud ipsum, vt illis benefaciat. Huius rei euidens indicium continet liber Nomerorum, in quo cap. 1.