Latin
Cap. 15
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 616
Unproofread scanNot analysed yet
CCCLXV Iohannes a Monte regio, atque omnium postremus Aloysius Lilius multo verius ac certius tempus restitutionis Solis ad idem eclipticae fixae punctum tam in longitudine, quam in latitudine, per circumferentiam maximi circuli a polis eclipticae fixae in Solis centrum ductam, atque ibidem fixam, donec Sol in idem punctum reuertatur, nullam ex hoc differentiam statuentes, quod Sol sub mobili ecliptica à fixa dimotus, nunc in Septentrionalem, nunc in Merid. partem deflectat, ad definiendam anni quantitatem assumserunt veram nostri temporis annorum quantitatem facientes dierum 365. hor. 5. cum minut. horae 49. secundis vero 16. fere. Ex qua anni quantitate sequitur vt quibustibet 134. annis, per integrum diem aequinoctium versus mensis initium retrocedat. Huic autem retrocessioni illud potest adhiberi remedium nempe vt quolibet 134. annorum circuitu vnus eximatur ex anno dies, &ex bissextili communis fiat. Verum vt annis notabilioribus id contingat, quales sunt centesimi, Aloysius Lil. aliam a Io. Lucido relatam rationem affert, vt. s. non in ipsomet 134. annorum completo Spacio, demtio illa per annum bißext. communem factum efficiatur; sed vt per 300. annos centesimus quilibet annus ex bissextili coonis fiat, quadringentesimus dehinc uero bissextilis relinquatur, atque eodem ordine deinceps propemodum procedatur. Non commemorabo hic numerum illum 365. coelorum, cuius principem Abraxan Basilidis deliramenta constituerunt, ne rem seriam inanibus &ridiculis fabulis insarciam. DE NVMERO CD. ETCDXXX. I quis diligentius Diuina scripta perscrutetur numquam laudabiliter positum reperiet num rum Quadringentesimum, quem dilucidandum assuminus. Eorum. n. est expressiuus qui cum sequerentur magiam Theode, dissipati et vsque ad vnum ad nihilum redacti sunt. Eosquoque complecti tur qui erat in angustia constitui, et amaro animo, atque oppressi aere alieno, quorum DE NVM. CD. &CDXXX. quorum princeps factus est Dauid dum fugeret à facie Saulis. No tat &Prophetas lucorum, quos Helias interfecit in torrente Cys. 3Reg. it son. Prophetas Baal nobis aperit, quos consuluit rex Israel, &de3. Reg. ceptus est. Rursum praesens numerus insinuat destructionem muri Hierusalem, attestante Scriptura Quadi ingentis cubitis interru 4Reg. ptos muros a porta Effraim, vsque ad portam Anguli. Viros etiam den 31.