Latin
Cap. 7
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 616-3
Unproofread scanNot analysed yet
ouibus aberrasset, recurrens ad numerum, proprijs eam ad gregem humeris reportauit, vsque adeo habetur sub tutela, qui habetur in numero, vt errans proprijs apportetur humeris, ne quid de numero minuatur. FINIS. Plato Epistola secunda, quae est ad Dionem. CAue ne excidant haec vnquam in aures hominum disciplinae, eruditionisque expertium. Nulla sunt enim, vt mea fert opinio, quae dicta ad populum, magis ridicula videantur, neque, quae apud doctos prolata, magis mirabilia &diuina. Anaxarchus lib. de regno, ex Clemente Alexan. strom. 1. [Vlta ac varia doctrina, multum quidem iuuat, multum autem ladit eum qui eam possidet. Iuuat quidem eum qui dignus est, laedit autem eum qui quiduis dicit vel in vniuerso populo. Oportet autem scire mensuram temporis, hic est autem finis sapientiae. Quicunque vero canunt pro foribus, etiam si quid doctum cecinerint, non reputati sapientes, opinionem subeunt stultitiae.