# Numerorum Mysteria 617

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/617
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/617

taxat hic numerus quibus Esau persequutus est fratrem lahacob. Praeterea quemadmodum in Vicenario Esau munera quaedam ac 31. 31. cepit a fratre. pro Rachel seruitute pressus est Iahacob. in seruum ve nundatus est Ioseph. & his plura. sic Quadringentesimo, vicenaris numeri quadrato, peregrinationem, & seruitutem significari testantur quae ad Abraham per Angelum dicta referuntur Genesic. 15, his verbis: Scito praenoscens quod peregrinum suturum sit semen tuum in terra non sua, & subijcient eos seruituti, & affligent annis Quadringentis. generatione autem quarta reuertentur huc. Idem commemorat D. Stephanus in Actis Apost. cap. 7. dicens de Abraham: Locutus est ei Deus quia erit semen tuum accola in terra aliena, & seruituti eos subijcient, & male tractabunt annis Quadringentis. Perplexa autem & implicità prorsus est haec structura verborum. non .n. ita intelligendum quasi peregrinaturum et male tractandum, & seruituti apud exteros subijciendum, vel in Aegypto detinendum dixerit hoc semen annis Quadringentis. sed per hyperbaton sic legendum, quia peregrinum erit semen annis Beda Ii. de Tempo Quadringentis, in cuius parte temporis etiam accidet seruitus in ab. c.19. Aegypto. Quod planè attestatur Augustinus haec scribens lib. 16.c. 24. Ciuitatis diuinę. Quemadmodum scriptum est de Thare patre Gen. II. Abrahae: Et fuerunt dies Thare in Charra quinque & ducenti anni, non quia ibi omnes acti sunt; sed quia ibi completi sunt: Ita & hic propterea interpositum est: Et in seruitutem redigent eos, et affligent eos Quadringentis annis. quoniam iste numerus in eadem afflictione comple tus est; non quia ibi vniuersus perfectus est. Hactenus Aug. Quia.n. scriptum est: In Isaac vocabitur tibi semen. et ab anno natiuitatis Isaac Gen. 21. vsqe 618 DENVM. CD.E CDXXX.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
