Latin
Cap. 15
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 618-2
Unproofread scanNot analysed yet
veluti se excusans, quod eandem rem iterum scriberet: Eadem (inquit) vobis scribere me quidem non piget, vobis autem tutum. Non erubescam igitur hic repetere expositionem alteram ex numerorum partibus aliquotis desumtam. quoniam vti septenarius nullas habet partes in quas resolui possit; numerus ve ro 490 multas continet partes in quas resoluatur; ita per septenarium, in quo signatum est peccatum Cain, insolubilis intelligitur vltio, quae de ipso data est, eo quod impaenitens fuerit. per 490, in quo numero positum est vulnus seu liuor Lamech, dicendo: De Lamech septuagies septies, solubilis intelligitur vltio, idest, quam aliquando terminet, vel finiat remissio. Et hoc est quod Dominus Petro dixit: Non dico tibi, septies, sed septuagies septies. idest, non omni impoenitenti, sed cuique poenitentiam agenti dimittes. Ad hunc numeri calculum referendae videntur septuaginta hebdomadae Danieli ab Angelo vsque ad peccatorum remissionem, &iniquitatis expiationem determinatae, quae in Tricesimum tertium IeSV Christi annum desinunt. quia si, pro singulis hebdomadae diebus