Latin
IN ZOILOS
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 618-5
Unproofread scanNot analysed yet
AOctos inuidia viros carere
O quam difficile est, fuitque, eritque.
Bungus doctiloquum, lepore, sale,
cc l
Doctrina, sophia librum repletum
Quamuis ediderit, suo lepore
Illa non potuit carere peste.
Non hunc Doctiloqui viri reprendunt,
Quòd doctrinam animo libri penetrent;
Sed qui Grammaticas scholas frequentant,
Hoc opus nitidis carere verbis
Dicunt, iudicio carentque docto.
Quis potest sophicos modos referre,
Vtatur sophicis nisi ille verbis i
Alter, hic aliquid deest: Acutum
Magni iudicium viri, atque rarum,
Plura includere non videt sub vno
Bungum, sed temere locum esse mancum
Retur. Bunge tamen leues loquelas
Sperne: Docti loqui Sophi &Poetae
Summo iudicio probant libellum.
Quid cum Grammaticis decus Sophorum?