# Numerorum Mysteria 619-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 619. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/619-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/619-2

DE NVMERC Vingentesimus numerus significat quictis perfe ctionem, quoniam fit ex quinquagenario decies multiplicato. Quinquagenarius autem, requiem; denarius perfectionem designat. vt superius demonstratum. Greg. Mor. lib. I. cap. 15. exponens illud Iobc. primo positum: Fuerunt Iob Quingenta iuga boum, & Quingentae asinae: In Quinquagenario (inquit) numero, qui septem hebdomadibus ac monade aadita impletur, requies designatur. denario autem numero summa perfectio exprimitur Quia ergo fidelibus perfectio quietis promittitur, quasi quinquagenario decies ducto, ad Quingentesimum peruenitur. Por ro quod Quingentesimus remissionis, et indulgentiae teneat sacramen tum, non solum vetus scriptura, sed Saluatoris in Euangelio verba Hiero. in Ezechie demonstrant, qui dum parabolam remissionis edocet, & indulgentia Luc. 7. debitores, quos introducit, vnum in Quinquaginta, & alterum in Quingentis fuisse denarijs, dicit obnoxios. Quinquaginta autem, & Quingenti, licet cognatus sit numerus, quod ibi septem septimanis, addita vnius numeri perfectione, consurgat quinquagenarius; et hic, septuaginta septimanis, addita vnius decadis perfectione, Quingen torum numerus cumuletur: quo tamen plures sunt septuaginta septimanę quam septem, eo perfectior ac praestantior (ex sententia doctissimi Origenis) numerus Quingentorum, quam quinquaginta. Vnde Salua Ibidem tor noster pronunciat, quod plus diligat ille, cui Quingenti, quos de bebat, denarij donati sunt, quam ille, cui quinquaginta. Haec historica expositione dicta sint, nunc mystici intellectus secreta videamus. Duo quidem debitores vtrunque; populum Iudaeorum .s.et Gentium designant, qui vni foeneratori .i. suo Creatori non materialem pecuniam, sed propriae salutis nummum debebant. Conditor.n.noster, quos ad imaginem suam creauit, quasi commodato ad seruandum sublimauit denario. Nam denarius solet Regis imagine, ac nomine formari. Omni Rom. 5. Mact. Ioannes Rosinus Roman. intiquit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
