# Numerorum Mysteria 619

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/619
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/619

non vt terminum remissioni constituat, sed vt totiens ille peccanti dimitteret in die, quotiens ille peccare minime posset. (impossibile est enim quadringetis nonaginta vicibus in fratrem posse delinquere) siue quia hic numerus ita veniae conuenit, vt poenę. Quidam enim hac ratione explicarunt locum illum Gencseos: De Cain vltio dabitur septies; de Lamech vero septuagies septies. Cain ob id quod fratri manus inferre ausus est; septem supplicia sibi accerset. At Lamech post Caini condemnationem duplici caede constrictus merito dicit: Si de Cain septies vindicatum est, de me Lamech septuagies septies vindicabitur. hoc est, si iusta aduersus Cain Dei sententia exstitit, vt septem supplicijs afficeretur, ipse equidem dignus sum, qui Quadringentis nonaginta poenis excrucier. Quoniam ille, quemadmodum ab alio, quid, quamque graue crimen esset, caedem committere, minime didicerat; sic nec homicidam vllum viderat meritas pęnas exsoluentem. Ego autem gementem, ac trementem cernens, iraeque diuinę magnitudinem ob oculos habens, huiusmodi exemplo nec melior factus, nec à facinore deterritus sum proinde iure optimo multo maiora mihi tormenta inferen tur. Hic igitur numerus honori habitus est non modo in remittenda offensas verum etiam in animaduertendis, atque vlciscendis flagitijs. Scio in his commentarijs nonnulla bis a me fuisse conscripta. quod non tam ex obliuione, quam ex animi sententia factitaui. s.vt satisfacerem veteri prouerbio, Non nocet bis dicere quod bene dicitur. Et vt cecinit Horatius, Quae per se pulchra sunt. ea vel decies repetita placebunt. sic D. Paulus ad Philipp. 3.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
