Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
par numerus dicitur, quia partibilis &diuisibilis, immo quia partitus &diuisus. quare Dualitas est vnitatis destructio. nam diuisum est vnius negatio, quia rem diuidere idem est quod destruere; nec ita possumus rei cuipiam suam ac naturalem vnitatem adimere, vt nihilominus illius essentia in sua integritate remaneat. Neque enim totum est suae partes; sed illud vnum quod exsistit ex partibus, vt docet Aristoteles libro 8. primae Philosophiae. Nam si in partes diuidas totum, partes quidem remanent; at totum quod diuiditur, non remanet, sed desinit esse actu, &potentia tantum est: sicut partes quae prius in ipso toto erant potentia, tunc seiunctae, esse actu incipiunt, &propriam virtutem, quam prius in toto actu non habebant, tunc per sese subsistentes nanciscuntur. Cum igitur Dualitas sit principium diuisionis, casusque primus ab vno, iuremerito dissectionis in omni disciplina censetur numerus, quo apte fit oppositarum inter se rerum distributio. quare per quendam Sapientem dicitur: Contra malum, bonum est; &contra vitam, mors; sic &contra virum iustum, peccator. Et sic intuere in omni opere Altissimi, Duo contra Duo, &vnum contra vnum. His respondet sermo Euangelicus Matthęi. c. 25. vbi Dualitas est nume rus diuisionis bonorum à malis, &diremtionis in iusto Dei iudicio, quo hi ad mortem, illi vero ad vitam aeternam destinantur. quod innuit locus ille apud eundem Euangelistam. cap. 24. Tunc Duo erunt in agro, vnus aßumetur, &vnus relinquetur.