Latin
DE NVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 621
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO Ompletam operum seriem atque supremam perfe ctionem demonstrat numerus sexcentenus. Quod ενρβ vel ex D Gregorij patet sententia in explanatione illius loci cap. 13. libro 1. Reg. Recensuit Saul populum, qui inuentus fuerat cum eo quasi Sexcentos viros. vbi dicit: Septem diebus hebde mada impletur; sed vnus eorum ad operandum prohibitus est; sex vero in boni operis studio conceduntur. Centenarius autem numerus summam continet numerorum. In Sexcentis ergo viris designantur qui opere &cordis deliberatione robusti sunt. Nam quidam for tia proponunt; sed quia quod proponunt, non faciunt, ad Sexcentorum virorum numerum non pertingunt. In Sexcentis ergo viris, fortes operarij sanctae Ecclesiae designantur, quia magna proponunt, &ri gorem propositi fortitudine complent bonae operationis. Haec Greg Sexcentesimi numeri perfectionem comprobat et Origines lib. 4. in Iudic. his verbis: Hoc ipsum quod Scriptura dixit in Sexcentis vi ris Semegad percussisse Allophilos, non mihi videtur ociose dictum. quid. n. opus erat designare etiam numerum; nisi forte euidentius in ipso numero ea (de quibus superius diximus) indicauit? Nam que senarius numerus qui multiplicatus venit in Sexcentos, Mundi huius figuram tenet, qui in sex diebus dicitur consummatus Sex centos ergo in aratro dicitur percussisse ille qui per crucem Domini crucifixus est Mundo. tantum ille. Est etiam illa perfunctoria consideratio Amb. de quod Sexcentesimo anno Nohe factum fuit Diluuium illud vniuersale. Nohe 8 videtur. n. ostendere, quia sexta die Adam creatus est. Idem nuarca lib. merus est par, et in auctore, et in reparatore seruatur. quia senarius, Gen. 7 qui singularis dicitur, &huius mundanae fabricae figuram tenet transpositus vltra in secundum, tertium, quartum, quintum, &Gen. 7. et secundus mensis anni Sexcentesimi, quo intrauit Nohe in arcam. eandam senariam diem significat, quia duo menses sexaginta diebus concluduntur. Sic Sanctus Iob sex milia camelorum possidet;