Latin
Cap. 42
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 623
Unproofread scanNot analysed yet
Sexcentesimo autem &vno anno vitae Nohe, idest peractis Sexcentis annis, aperitur arcae tectum, quia finita sexta seculi aetate, quae etiam sex milleno anno dicitur passe concludi secun dum prophetiam Heliae, reuclabitur absconditum sacramentum atque promissum. Habet autem Sexcentesimus numerus quoddam perfectionis symbolum. cum. n. procedat a senario primo perfecto, cum Gręci, tum Latini eo vtuntur, vbi rem, cui nihil addi potest, amplificare conten dunt. Gregorius Naz in funcre patris: Ne a Sexcentis quidem, vt dici solet, emotus fuisset. Item Lib. in plagam grandinis: vtinam mihi potius quinque verba eloqui prudenter contingat, quam Sexcen ta in lingua, &voce tubae obscura &incerta. Plutar. lib. de His qui sero a Numine puniun. Medicinam animę, quę lustitia cognominatur, omnium eße artium maximam, praeter Sexcentos alios, etiam Pindarus testatur. Cicero ad Attic: Venio ad Epistolas tuas, quas ego Sexcentas vno tempore accepi. item: Sexcenta incommo da sum perpessus in tuenda Republica: &. Sexcenta poßum decreta proferre. De nat. Deorum lib. I. Cur non Sexcenta mihi esse Mun dorum, sed innumerabilia ausus es dicere? De Diuinatione lib. 2. Sexcenta licet eiusmodi proferri. Martialis epigrammat. lib. 6. Et dolet, &queritur sibi non contingere frigus. Propter Sexcentas Baccara gausapinas. Lepideque Plautus in Captiuis: Sexcentoplago nomine fecit illi,