# Numerorum Mysteria 624

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/624
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/624

totum alphabetum tres in classes, quarum prima tenet vnita tes; secunda, decadas; tertia, centurias. Cumque in nostro alphabeto, ad complementum viginti septem characterum, quattuor desint, illarum locum supplent I, & V, consonantes simplices, vt in Iacobus & Vincentius nominibus; deinde HI. & HV, aspiratae, vt in Hieronymus, & Huielmus: licet Germani pro HV aspirato, vtantur duplici VV, vt Vuielmus. Galli autem, & Itali in suo alphabeto vulgari G, cum V coniunctum loco eius ponunt, dicentes Gulielmo, Eundem ordinem seruant Graeci, omnibus suis litteris exprimentes numeros. verum toto alphabeti sui charactere in numerorum figuras extenso, tres, qui plus sunt, numeros notis proprijs, quae ex alphabeto non sunt, depingunt. prima est S. significans 6. secunda, notas 90. postrema 3, vel τi, signans 900. Hebręi vero, quibus quinque sunt finales litterę, illas ceteris viginti duabus superaddunt. Haec igitur apud Italos erit summa numerorum perfidi Heresiarchę. M3O. AI.RSO.TIO. I9. N4O. qui simul iuncti faciunt 666. Fuit hic caput & patriarcha Haereticorum, qui se toti armarunt contra Christi doctrinam, & beneficiorum eius. Adde ad illorum coniesturas characteribus Hebraicis reddere numerum 666. 710. Lulter.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
