# Numerorum Mysteria 627

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/627
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/627

Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos Sexcentorum sexaginta sex talen torum vt habetur 3. Regum cap. 10. & 2. Paral. cap. 9. Quod ergo vero Regi iure munus & debetur & soluitur, hoc etiam sibi seductor ille tyrannus exigere praesumet. Duoquoque nomina ponunt Primasius, Anselmus, Richardus dictam numerorum summam comprehendentia. primum est: quod significat honori contrarium (neque enim honor ei, sed anathema conuenit) Alterum istud: A1. PIOO. N5O. O7o. Y400. MAo. Es. interpretari potest. Nego. Nec mirum quod hoc vocabulo dignus dicatur Antichristus, idest, negationis; cum Christo nomen congruat credulitatis, ipso testante, cum dicit: Hoc est opus Dei vt credatis in cum quem misit ille. Itemque creditis in Deum? & in me credite. Ac per hoc siue honori contrarium dixeris, quod est Antemos; siue, nego, quod est Arnoyme, iure ad Antichristum potest vtrumque referri; vt per duas partes orationis, nominis scilicet, & verbi, tum personae qualitas, tum operis asperitas insinuetur. Beatus Hippolytus Oratione de Mundi consummatione, eiusdem est sententiae, scripturam. s. sigilli esse Arnoyme, verba eius ita se habent: Ante quoque hostis ille nobis aduersarius, opera Ministrorum suorum, hoc est, idololatrarum, Christi Martyres hortantium: Negato, aiebat, Deum tuum crucifixum. Tale erit tempore illius tempestatis, omnis osoris sigillum dicens: Nego creatorem cęli et terrae, nego baptisma, nego adora tionem a me Deo praestari solitam; tibi adhaeresco, in te credo. Hoc.n. Enoch et Helias denunciabunt: Ne credatis hosti, qui venturus est & apparebit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
