Latin
Cap. 42
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 629
Unproofread scanNot analysed yet
Denique Christus totius ueritatis ma gister, nil nisi uerum, pium, sincerum, ronabile credendum agendumque proponit; Maometes vero in suo Aicorano, futilia multa, deliramenta, nęnias, fabulas, et mendacia confingit, neque rationi quoquo pacto consona. Ob eius igitur bestialem et fędissimam vitam, legemque turpis simam, dicere vel facile possumus: Hic est sapientia, qui habet intel lectum computet numerum bestiae, numerus. n. hominis est, &numerus eius 666. Hic sane numerus est annorum ab incarnatione Domini vsque ad subdolam et bestialem legislationem pscudoprophetę Maometis, quae quidem pullulare cępit circa annum Domini sexcentesimum sexagesimum sextum, circa finem imperij Heraclij Rom. Hic idem numerus reperitur in nomine Maometis, per litteras Graecas hunc numerum referens. Hinc colligunt huius sententiae assertores Maometem esse in persona Antichristum aut saltem regni Antichristi conditorem. Ceterum quia multa in Daniele, Euangelijs, Apostolo ad Theß. &Apocalypsi dicuntur de Antichristo, quae non facile possunt accommodari Mao meti, nec in eo completa, neque complenda videntur, illud ad quaerendum superest, quid ad illum hominem spectet hic numeri calculus, quando &numerus taxatur, &tamen ad eiusdem computationem quaeritur Sapientia &Intellectus. Sapientiam igitur quaeramus, diuinam paginam consulamus de Antichristo dicentem: Et faciet ne Apoc. ij. quis possit emere, aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestię, aut numerum nominis eius. Diligenter igitur considerandum quia prius cum dixisset: Vt ne quis possit emere, aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum, non sine certi promissione sacramenti addidit: Nominis eius. post vero cum dicit: Siquis habet sapientiam, computet numerum nullam de nomine fecit mentionem, sed tantummodo: Computet numerum bestiae: ac deinde: Et numerus eius (et absque vlla nominis interpositione,) est Sexcenti sexaginta sex.