# Numerorum Mysteria 631

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/631
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/631

sabbato. Est enim sensus Orate ne finis omnium mors vos comprehendat in infidelitatis hyeme; vel ne tunc primum conuerti, & per poenitentiam velitis effugere iram Dei quando iam non licet operari. Quoniam ergo homo, vt in illam Dei requiem introiret, vt in illius numeri septenarij sabbatismo cum Deo sabbatizaret, conditus est; sed neque homo tunc introiuit, neque diabolus, qui illum decepit, vnquam introibit (namque vterque sine Deo, immo contra Deum, in creatura Mundi, & in semetipso voluit gloriari) ideo, nos admonet veritas dicens: Si quis habet sapientiam, cum viderit illum hominem peccati, filium perditionis magnifice gloriantem, co gitet, quia quicquid loquitur vel agit, non pertinet ad illam requiem, non est de illa septima Creatoris, sed totum de creatura IIoa. 2. Mundi, de concupiscentia oculorum, ac proinde quasi certo confirma tus argumento, sciat, & dicat, quia ille homo non est ipse, quem se eße dicit: non est Deus; sed fallaciter se ostendit tanquam sit Deus. numerus enim hominis est: & homo ille, homo quidem natura, sed diabolus in illo totus erit cum omni sua astutia, & tota plenitudine: & eiusdem hominis aduentus erit, secundum operationem Satanae. quare, non senarius simplex, siue singularis, numerus illius erit. sed numerus eius Sexcenti sexaginta sex. Nam senarius, qui nume rus hominis est, ad septimum, ad sabbatum, ad requiem Dei, propter suam praeuaricationem, non pertingentis, secundi & ter tij limitis transgressione multiplicatus est; & de primo, idest, singulari limite, in secundum, id est, decimum transgressus, sexaginta facit; idemque in tertium, id est, centenum traductus, sexcentos efficit; qui simul positi conficiunt 666. Quid Quod est hoc, nisi quia diabolus Satanas, qui in illo homine totus habitabit, postquam semel a requie Dei, a coelesti sabbatismo sese excussit, secundo & tertio laborem suum multiplicauit?

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
