Latin
Cap. 42
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 632
Unproofread scanNot analysed yet
Vis scire quomodo, quando, vel vbi transgressor antiquus numerum suum multiplicauerit? Dicam. Primo, vbi perfectis coelo, &terra, &omni ornatu eorum, die septimo compleuit Deus opus suum, quod fecerat, &requieuit ab omni opere quod patrarat; ille cum requiescente Creatore in septimo eius die non requiescebat: quin etiam iam dudum propter inquietudinem superbię suae de coelo in istum caliginosum aerem proiectus, in circuitu ambulabat &laborabat. Erat ergo in numero senario singulari, in ista sex dierum creatura, in quo quippe senario se detineri dolens homo poenitens, septimumque diem suspirans dicit in Psalmo: Notum fac mihi Domine finem meum, &numerum dierum meorum, quis est, vt sciam quid desit mihi. Ille autem impius, &praeuaricator angelus non sic, sed cum esset foris a requie siue septima die, &senarius ei adhuc simplex siue singularis esset, non contentus fuit labore suo, sed adiecit per inuidiam vt genus humanum in eundem laborem traheret secum decipiendo protoplastum. Hoc agendo vtique trasgressionem auxit, &recte sicut proprius, ita &hominis labor imputatur illi. Multiplicatus est ergo primus eius senarius, et factus est iam numerus eius sexaginta sex. At nec isto contentus, adijciet adhuc tertia transgres gressione senarium eius multiplicare, quando qui hominem deceperat, rursiis dolo, &in prodigijs mendacibus manisestus hostis apparebit. Apposite igitur numerus eius Sexcenti sexaginta sex, quia videlicet labor peccati, qui in homine cum Deo non sabbatizante simplex est, in illa bestia notis incrementis secundo, ac tertio multiplicatus est. Auctoritate fulcitur nostra sententia, quando plagam mortis Antichristi ter commemorat, primo quidem cum dicitur: vi di vnum de capitibus suis quasi occisum in mortem, &plaga mortis eius curata est; secundo cum dicitur: &fecit terram, &inhabi tantes in ea, adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis; tertio DE NVM. DCLXVI. tertio cum dicitur: vt faciant imaginem bestiae, quae habet plagam Ibidem. gladij, &vixit. Ternamque malignus ille plagatus est. primo quando iudicatus in cęlo, sententiam damnationis accepit; secundo, Gen. 3.