Latin
Cap. 3
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 641
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero Salomon obtulit Domino Mille hostiaes, &circa Ciuitates Leuitarum debebat esse spatium Mille passuum pro pecoribus pascendis: per Mille hostias, &Mille passus intelligere debemus plenitudinem virtutum, quae scilicet Deo a fidelibus offerri debent; &in quibus pecora, idest Christi fideles, impinguari continue debent, vt sic cuilibet dicatur, quod dictum est Rebeccae: Soror mea paruula es. Gen. 24. crescas in Mille millia. Praesignat adhuc Millenarius vniuersitatem Beatorum. Quare Balthasar Rex, vt habet prophetia DanieDan. 5. lis, fecit grande conuiuium optimatibus suis Mille: &vnusquisque secundum suam bibebat aetatem. Balthasar enim qui interpretatur absorbens diuitias, Deum signat, qui diuitias aeternae beatitudinis in seipso continet, &absorbet, qui pro certo in patria Paradisi Mille optimatibus, idest, Electis omnibus facit magnum conuiuium &immensum, ita quod vinum aeternae felicitatis secundum aetatem propriorum meritorum bibunt, &recipiunt vniuersi. Millenarius etiamnum collati muneris plenitudinem notat. 1. Paral. nam Mille, quibus praeest vir fortis, aeternam requiem signant