# Numerorum Mysteria 641

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/641
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/641

Quod vero Salomon obtulit Domino Mille hostiaes, & circa Ciuitates Leuitarum debebat esse spatium Mille passuum pro pecoribus pascendis: per Mille hostias, & Mille passus intelligere debemus plenitudinem virtutum, quae scilicet Deo a fidelibus offerri debent; & in quibus pecora, idest Christi fideles, impinguari continue debent, vt sic cuilibet dicatur, quod dictum est Rebeccae: Soror mea paruula es. Gen. 24. crescas in Mille millia. Praesignat adhuc Millenarius vniuersitatem Beatorum. Quare Balthasar Rex, vt habet prophetia DanieDan. 5. lis, fecit grande conuiuium optimatibus suis Mille: & vnusquisque secundum suam bibebat aetatem. Balthasar enim qui interpretatur absorbens diuitias, Deum signat, qui diuitias aeternae beatitudinis in seipso continet, & absorbet, qui pro certo in patria Paradisi Mille optimatibus, idest, Electis omnibus facit magnum conuiuium & immensum, ita quod vinum aeternae felicitatis secundum aetatem propriorum meritorum bibunt, & recipiunt vniuersi. Millenarius etiamnum collati muneris plenitudinem notat. 1. Paral. nam Mille, quibus praeest vir fortis, aeternam requiem signant

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
