# Numerorum Mysteria 644

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO CIIƆC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/644
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/644

DE NVMERO CIIƆC Illesimus sexcentesimus à quadragenario tetragonus est. nam quadragies quadraginta totidem faciunt. Hunc etiam componunt quate quadringenti. In diuinis scriptis totum insinuat Mundum, cuius partes quattuor esse constat. Apoc. capite decimoquarto scriptum legitur, quod manauit sanguis vsque ad fraena equorum per stadia Mille sexcenta, quasi dixeris, per quattuor Mundi partes, Ortum & Occasum, Septentionem & Meridiem. Vnde & Lamentationes leremiae carminibus Hebraicis compositae, quattuor sunt, & quadruplici alphabeto distinctae, quia in illis Ieremias non solum Iudaeorum, sed etiam totius Mundi scelera deplorat, & omnes ad deplorandum iniitat. DE NVM CIOIDƆCCXXIIX. Icturi de numero 1728, referemus mirum quoddam commentum de numero, ordineque intelligentiarum animarum, quod veteribus Theologi tribui potest. Est.n.hic numerus duodenarij cubus, porro exploratum apud nos est, nume rum cubum plenitudinem, firmitatemque signi ficare, vnde etiam numerus in cubum procedens, vniuersam explicas DE NVM. CIƆ IƆƆCCXXIIX. 545 cat perfectionem. Cum.n. vltra tres terminos non sit procedendum ex Pythagoraeorum sententia, quasi tribus terminis longo, lato; profundo sit quiescendum, cubus numeri vltimus processus est, ac perfectio.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
