Latin
DE NVMERO CIIƆC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 645
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc processionem Pythagoraei tam rebus sciunctis &aeternis, quam corporeis, caducisque diuine accommodabant. Erge duodenarius primus numerus fecundus, (cuius plenam consummatamque virtutem proprio tractatu prosecuti sumis) in superficiem, cubumque procedens, numerum 1728 constituit, qui vniuersam plenitudinem firmitatemque procedentem ex duode nario numero continet. Hac itaque ducti ratione, cum duodecin sint principes animae in vniuerso, nonnulli existimarunt, harum sin gulas duodenis alijs praeesse, quarum singulis duodenae pareant animarum legiones, vt in numerum 1728 excrescant. quarum singulae totidem habeant numero animas, quot habet stellas postremus Orbis. Hunc, de quo agimus, numerum V niuerso potissime conuenire sentiunt Pythagoraei, quod millenarius, in ipso numero latenter inclusus, significet Firmamentum in stellis quodammodo latens; numerus vero septies centum, planetis sepuem sequentibus Firmamentum congruat; additus autem est 28 ad Lunarem circumitum exprimendum. reditus siquidem Lunae ad idem Heliophori punctum, 28 numero designatur. Competit numerus 28 Lunae alia quoque de caussa, quoniam Luna viginti octo mansiones habet insignes. Mystica autem ratione millenarius quadratus, ex centenario pariter aequilatero procreatus Firmamento praecipue competit propter motum eius aequalem simplicem, simpliciter circularem. Planetis, propter inaequalem ac multiplicem motum, iure optimo congruit numerus 728, qui inaequilaterus est, nec solum propterea longus, sed insuper est oblongus. nam numerus septies centum extra controuersiam est oblongus, quippe cum latitudo eius sit septem, longitudo vero centum. si huic oblongo addideris 28, nihilominus oblongus erit. Hęc ex doctrina Pythagoręorum. Ceterum diuinus Plato li. de Rep. 8. duode