# Numerorum Mysteria 647

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/647
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/647

Beda com. in Mar. eundem Euangelij locum explanans: Significat Li. ac.I1 (inquit) quia iam clarificata Ecclesia, & liberato populo gentium a dominatione dęmoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos, qui Christo credere noluerunt, cęca & profunda curiositate submer si. Valerius Probus notat hunc numerum littera Z, quam semper in sortibus inauspicatam, & mali euentus fuisse refert Alexander ab Alex. Genialium dierum lib. 3. ca. 5. iσca idest Issa (inquit Suidas) vox est de his quibus littera Z, obuenit, & omnia male cadunt. Martianus Capella in nuptijs Philologiae & Mercurij testatur hoc elementum inuisum fuisse Appio Claudio, quod dentes mortui, dum exprimitur, imitetur. DE NVMERO CIOCIOCIOIllenario ter repetito variae Beatorum perfectiones designantur. Saul Tria millia virorum de 1. Reg. Israelitico populo elegisse dicitur, quia praedicator veritatis ad defensionem sanctae Ecclesiae non infimos ac debiles, sed robustos & validos bel latores inducit, vt Virgines, Continentes, & Desensores veritatis. Dum.n. exemplo Virginum ad summam incorruptionis alios accendunt: dum Continentium vita alios à seculi corru ptionibus auferunt: dum humilium debilitatem per auxilia potentium desendunt, contra hostes sanctae Ecclesiae boni Doctores, quasi cum Tribus electorum virorum millibus veniunt. Viri autem dicuntur pro fortitudine. De Israel quoque esse referuntur pro diuina contempla tione. In summo.n. perfectionis numero contineri non potest, qui aut uirtute caret magni operis, aut notitia internę uisionis. Est item sacratus hic Ixho. Beda Act. 2. Iob 1. Gen. Chroma

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
