Latin
649.1 to 649.4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 649.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid porro in Tribus millibus camelorum Iob, nisi ad plenitudinem fidei veniens torta Gentilium vitiositas designatur? In scriptura. n. sacra cameli nomine est Gentilitas figurata. Vnde &Rebecca ad Isaac veniens, dorso cameli deducitur, quia ad Christum ex Genti litate Ecclesia properans, in tortis vitiosisque vitae veteris conuersationibus inuenitur. quę viso Isaac descendit, quia Domino cognito, vitia sua Gentilitas abiecit. Iam vero quod legimus apud Matthęum dicente Domino: Quicumque te angariauerit mille paßus, va de cum eo adhuc &alia duo. hunc sensum quidam spiritualiter intelligendum crediderunt, vt qui angariatus fuerit mille passus, id est, vt quicumque infidelis, vel necdum veritatis cognitionem conse cutus, de vno Deo patre rerum omnium conditore, velut per iter legis ingressus fecerit mentionem, vadas cum illo adhuc alia duod. vt post Patris professionem, per viam veritatis hunc eundem vsque ad cognitionem Filij, et Spiritus sancti perducas, ostendens illi non solum Patrem, sed &Filium, &Spiritum sanctum eße credendum. Eodem mysterio Salomon, hoc est pacificus, qui est Chrictus Dominus, quando ędificauit Templum Domino, elegit Triamillia vi rorum, qui praeessent operibus &Templo, quia qui pręsunt operibus, Trinitatem prędicant. Scriptum est itidem edidisse Salomonem quęstionum Tria millia. Quid. n. per Tria millia quęstionum, nisi plenitudo fidei in lege, &in Euangelijs a Christo tradita desi gnatur? Quae dum tota multipliciter per allegoricos sensus sub my sterio Trinitatis describitur, quasi Tres mille quamstiones nuncupantur. DE NVMERO CIO IOOMVmerus Quattuor millium, quemadmodum do cet Theophilus Antiochenus lib. 1. Allegoriarum, propter quattuor notissimas Mundi partes, vniuersitatem designat. Quod. n. Dominus noster apud Matthaeum cap. 15. et apud Mar. cap. 8. de septem pambus. i. doctrina Spiritus septiformi, &paucis piscibus. i. Apostolis, quattuor hominum millia satiauit, significat in quattuor Mundi cardines verbum Dei cucurrisse. vt legimus Psal. 18. In omnem terram exiuit sonus eorum. Atque idcirco forsan minime errabimus a recta sententia, si illo Hilarius hominum numero dixerimus insinuari Gentiles ex quattuor Orbis in ca. 15. partibus ad fidem adductos, &ad nouum Testamentum pertinen Matth. tes: vel etiam spirituales viros perfectionis quattuor generalium Ambr.