Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod mysterium si cognouissent Iudęi, nunquam Filium Dei &Hominis IESV Christum morii tradidissent. Eorum insidias &consilium in Chri sti passione prospiciens Psalmographus, ita decantat, in 2. Psalmo: Quare fremuerunt gentes, &populi meditati sunt inania? Constiterunt reges terrę, &principes conuenerunt in vnum contra Dominum &Christum eius. Numeri calculo mysterium notans. quod idioma est Scripturę sanctę. Est quidem apud Hebręos indiscretus Psalmorum numerus, &sine ordinis adnotatione descriptus. non enim illic primus, aut secundus, aut quinquagesimus, aut centesimus, pręnotatur, sed sine pręscriptione aliqua ordinis in vnum permixtus est. Esdras enim, vt antiquae ferunt traditiones, incom. positos illos, &pro auctorum &temporum diuersitate dispersos, in volumen vnum collegit &retulit. At septuaginta seniores secundum Moysis traditionem ad custodiam legis &doctrinam manen tes in Synagoga, posteaquam illis a rege Ptolomęo Lagi filio transferendę ex hebręo in gręcum sermonem, totius legis cura mandata est, spiritali caelestique scientia virtutes Psalmorum intelligentes, in nu merum los atque ordinem redigerunt, singulis quibusque numeris, pro efficientia sua et absolutione perfectis, perfectorum et efficientium Psal morum ordinem deputantes: Vnde primus Psal. titulo caret, quia capiti nostro Domino Saluatori, de quo dicitur in Psalmo 1. nihil debuit praeponi, dum ipsum rerum omnium constat esse principium. Quo fit vt secundus in ordine Psalmus, sit primus in titulo, quando etiam inchoat ab increpatione Iudęorum. Psalmus etiam tertius testante Reg. historia, acti D. Hier. Ezech. Ambros. d apolo Dauid. c Beda in Ps. Io. Picus in apole giam.