Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 650
Unproofread scanNot analysed yet
Virorum quippe nomine solent in diuinis scripturis perfectiores quique figurari, quos scilicet feminea mollities nulla corrumpit, quales cupit eos esse, de quibus dicit Apostolus: Vigilate, state 2. Cor. ic in fide, viriliter agite, &confortamini. Hinc in Euangelica historia mulieres, &paruuli non computantur in numero, quia in Dei po pulo numerari digni non sunt, qui vel paruulos in stultitia, &fatuitate, vel multers in mollitie, &debilitate imitantur, vnde Apo stolus: Nolite, inquit, pueri effici sensibus; sed malitia paruuli estote. Nicetas Vel vita intellige. Quinque panes reficientes Quinque hominum mil Setrouius lia, allegorico sensu sunt naturalis illa de Deo doctrina, quę ex quin que sensibus innascitur, qua nutriuntur, qui sensualem duntaxat vitam agunt, neque mentis alis ad sublimiorem speculationem euehuntur. Vnde etiam per hordeaceos panes significatur hanc naturalem doctrinam promtam atque obuiam esse, &imperfectam habere Spe culationem; quandoquidem nec hordeacco pane quidquam est vilius. Quod autem cum mulieribus &pueris comedunt, id significat eos a voluptatum cupiditatibus, atque imperfecta rationis infantia non plane liberos atque solutos esse. Denique cophini duodecim, qui multitudine satiata supersunt, naturalem, &moralem, &theologicam doctrinam significant. Hae. n. superfuerunt, quia nullam harum subierunt, hoc est intellexerunt, nimirum ex solis sensibus, velut crassi &stupidi, Creatoris cognitionem assecuti. Ternaria enim est theologica doctrina, propter sanctam vnius diuinitatis Trinitatem. Quadruplex autem moralis dicitur, propter quattuor primarias &ge nerales virtutes. prudentiam, fortitudinem, temperantiam, &iustitiam. Quinaria autem naturalis propter materiam, quae ex quattuor elementis conflata, formam quintam adiunctam habet. neque. n. aliud quidquam est natura in sensum cadens, quam materia forma conuestita.