# Numerorum Mysteria 651

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/651
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/651

Tales autem sunt eorum epulae, qui simpliciter ad Deum tendunt, nec ab inueterata & in habitum perducta animi affectio ne erga eam animae partem, quae perturbationibus agitatur, atque a ratione auersa est, plene adhuc expurgati sunt. Est adhuc alia huius numeri ratio. possunt.n. quos Dominus mysticis dapibus aluit, signi ficare homines veteris legis, qui asperitate legis vtebantur. Ad ludęos.n referri quandoque solet hic numeri calculus propter pentateuchum. Nam post ascensionem Domini, loquente D. Petro, Quinque Act. 4. millia hominum baptizata sunt. Sed audiamus quaeso D. Hieronymum suis verbis hunc locum exponentem. Puer, inquit, qui habet Ioan. 6. quinque panes, mihi significare videtur Mosen; duos autem pisces, Mathaquia par numerus, ad legem refertur. Igitur Apostoli ante passionem Saluatoris & coruscationem Euangelij fulgurantis, non habe bant nisi quinque panes, & duos pisciculos, qui in salsis aquis, & in amaris fluctibus versabantur. Et rursus. Iuxta numerum quinque panum, et comedentium virorum, Quinque millium multitudo est. Necdum enim secundum superioris signi narrationem ad septein Matt. narium sacratum & perfectum numerum venerat, quem qui comedunt, quattuor millia sunt, qui numeruis semper in laude ponitur; & quadrangulus lapis non flustuat, & non est instabilis; & ob hanc caussam etiam Euangelia in eo numero consecrata sunt. Haec de numero Quinque millia dixisse sit satis, si illud superaddatur. De iure triumphandi exstitiße apud Romanos legem. Ne quis triumpharet, nisi qui hostium Quinque millia vna acie cecidißses. Vmerum Quinquies mille et quadraginta sum mopere commendat Plato in Magistratuum, domiciliorum, agrorumque partitione, utpote om nium commodissimum, multas in se distributiones partium integras continentem.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
