# Numerorum Mysteria 652

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/652
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/652

Quandoquidem si vniuersum hunc numerum in binas secemus partes, pars dimidia, 2520 continebit; si in partes tres, pars tertia erit 1680; si in quattuor, quarta pars 1260; si in quinque quinta quaelibet pars 1008 continebit; si in sex, sexta quaelibet 8403 si in septem, septima pars 720; si in octo, octaua 6 30; si in nouem, nona 560; si in decem, decima 504. huc vsque partes omnes sunt integrae. Sed si in vndecim secemus, vndecima 458, atque insuper duę ondecimae portiunculae; quod si in duodecim, duodecima, 420, Sed ipsum Platonem audiamus. Quinquies mille & quadraginta sint conuenientis cuiusdam numeri gratia agrorum participes distributionisque defensores. Ager autem & habitationes similiter easdem in partes distribuantur, vt vir, et portio cum distributione conueniant. Et in primis duas in partes totius numeri partitio fiat: deinde in tres, licet & in quarta, & in quinta, & vsque ad decem deinceps. Oportet certe legislatorem tantum de numeris intelligere, vt quis qualisque numerus singulis Ciuitatibus commodissimus sit, non igno ret. Dicamus autem eum numerum qui plurimas & praesertim deinceps ordine dispositas in se ipso distributiones recipit. Porro vniuersiis numerus omnes in omnia partitiones habet; sed Quinquies milium & quadraginta numerus, & ad bellum, & ad pacem, ad contraria omnia, societates, tributa, distributiones, non in plures, quam vnam de sexaginta partes incidi potest. Hactenus Plato lib.5. de legibus. Amplius autem libro sequenti, haec affert. Oportet repetere quot numerus Quinque millium & quadraginta partitiones commodas habuit, atque habet, tum totus ipse numerus, tum qui per tribus ipsas porrigitur, quem totius partem duodecimam posuimus, vnam & viginti vigesies rectissime natam. Atque vt totus numerus duodecim constat partibus: ita tribus ipsa in duodecim scinditur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
