Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 653
Unproofread scanNot analysed yet
singulas itaque partes sacrum esse Dei munus existi mare debemus, cum &menses, &circuitum vniuersi sequantur. Quapropter &Ciuitatem omnem ducit, quod ipsis innatum est, ad eas sacrandas. Alij forsan rectius, quam alij partiti sunt, ac Dijs partitiones suas felicius dedicarunt; nos autem nunc rectissime arbitramur Quinque milium &quadraginta numerum elegisse, qui omnes ab vna vsque ad duodecim decisiones habet, vndecimo numero solum excepto, qui minimo quodam remedio redintegratur. restituitur enim si duae ad alteram partem domus accesserint. NVM. IOCO On praetermittendus est numerus Sex mille cum nonnullos veterum scriptorum tam ex Hebraeis, quam Christianis in hanc sententii deuenisse constet, huius Mundanae machinae aetatem Sex annorum millibus eße conclusam. Quod eos dixisse putarim per coniecturam ad animi recreationem, non autem definiendo. Neque. n. ignorarunt eum qui dicit: De die illo et hora nemo nouit, nec Angeli Dei; sed verum exitum &finem seculi solus scit creator temporum &vniuersorum. Ceterum Deus (inquiunt) abscon dit ipsum diem et horam. possunt autem tempora conijcere hi qui ha bent Sanctum spiritum, qui cognoscit &profunda Dei. Conijci mus ergo ex rebus, &verbis Dei, &Scripturae quae de consum matione dicta sunt, aenigmatice, et occulte. Sic autem argumentamur. Primus versus Genesis, quo continetur summa operum Dei, sex vicibus literam i exprimit, Aleph autem millenarium notat. Sex primi parentes Adam, Seth, Enos, Cainan, Malalcel, Iared mortui R. Inae in primum ca Genes. Irencus li. 8. cap. vlt. Lact. ifir. li. q Tichonius ret. Iuls m larion lib. de Mundi duratione. Rabanus in Deut. lib. 1.